Rozmiar: 15909 bajtów

CCLXIII.

1369, November 12. Kamenz.

Der Abt Peter und der Convent des Klosters geloben der Stadt Breslau von einem ihnen dort gehörigen Grundstücke die üblichen Abgaben und Leistungen zu entrichten.

Nos frater Petrus divina et apostolice sedis providentia abbas necnon Nicolaus prior, Johannes subprior, Nicolaus cellerarius, Petrus portarius, Heynricus cantor, Franciscus bursarius necnon totus conventus monasterii ac cenobii in Camencz ord. Cyst. dyocesis Wrat. voluntaria deliberatione parique consilio et assensu accedente pro nobis nostris singulis confratribus ac etiam inantea successoribus nostris dicti nostri conventus atque monasterii abbatibus et quoque omnibus et conventualibus sincere sine dolo promittimus et spondemus honorabilibus viris . . consulibus civitatis Wrat., qui nunc sunt seu affuturis temporibus prefuerint, ad manus dicte civitatis de nostra curia atque domo in eadem civitate Wrat. secus hospitale et in opposito beati Mathie sita, necnon per venerabilem patrem atque dominum, dominum Mathiam episcopum Tribuniensem rite et rationabiliter vendita nobis et resignata exaccionare, vigilare contributiones ceteraque iura civitatis facere, sicuti alter concivis de tali consimili curia atque domo facere est consuetus. Similiter etiam promittimus unum sagittarium eidem civitati et consulibus totiens, cum opus fuerit et neccessitas exigat, iuxta poposcentiam prestare de eadem curia atque domo nostra supradicta. Datum in die beati Martini confessoris atque pontificis anno domini millesimo C°C°C° sexagesimo IX° nostris sub sigillis ad evidentiam pleniorem notanter appensatis.

Nach dem Originale (V. 6) im Breslauer Stadtarchive. An Pergamentstreifen das S. des Abts und des Convents in grünem W.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów